Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 56

1 Romæ sicut plebis victoria fuit in eo; ut quæ mallent, comitia haberent, ita eventu comitiorum patres vicere; 2 namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus, P. Cornelius Cossus, C. Servilius Ahala. artem adhibitam ferunt a patriciis, 3 cuius eos Icilii tur tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis tædio sordium in quibusdam insignium populum a plebeis avertissent. 4 Volscos deinde et Æquos, seu Carventana Caruentana arx retenta in spem seu Verrugine amissum præsidium ad iram cum impulisset, fama adfertur summa vi ad bellum coortos; 5 caput rerum Antiatis esse; eorum legatos utriusque gentis populos circumisse castigantis ignaviam, quod abditi intra muros populabundos in agris vagari Romanos priore anno et opprimi Verruginis præsidium passi essent. 6 iam non exercitus modo armatos, sed colonias etiam in suos finis mitti; nec ipsos modo Romanos sua divisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis donasse. 7 ad hæc cum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat, numerus iuniorum conscribebatur. ita omnium populorum iuventus Antium contracta; ibi castris positis hostem opperiebantur. 8 quæ ubi tumultu maiore etiam, quam res erat, nuntiantur Romam, senatus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium erat, dictatorem dici iussit. 9 quam rem ægre passos Iulium Corneliumque ferunt magnoque certamine animorum rem actam, 10 cum primores patrum nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus tribunos militum postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate vim super tali re inhibitam referrent, 11 tribuni plebi læti discordia patrum nihil esse in se iis auxilii dicerent, quibus non civium, non denique hominum numero essent; 12 si quando promiscui honores, communicata res publica esset, turn tum se animadversuros, ne qua superbia magistratuum inrita senatus consulta essent; 13 interim patricii soluti legum magistratuumque vi atque verecundia per se potestatemque tribuniciam agerent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑