Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 56

1 multa alia in Scipionis exitu maxime vitæ dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diversum trahunt, ut, cui famæ, quibus scriptis adsentiar, non habeam. 2 non de accusatore convenit: alii M. Nævium, alii Petillios diem dixisse scribunt, non de tempore, quo dicta dies sit, non de anno, quo mortuus sit, 3 non ubi mortuus aut elatus sit; alii Romæ, alii Literni et mortuum et sepultum. utrobique monumenta ostenduntur et statuæ; nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, 4 quam tempestate deiectam nuper vidimus ipsi, et Romæ extra portam Capenam in Scipionum monumento tres statuæ sunt, quarum duæ P. et L. Scipionum dicuntur esse, 5 tertia poetæ Q. Ennii. nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quæ feruntur, P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se. 6 index orationis P. Scipionis nomen M. Nævii tribuni plebis habet, ipsa oratio sine nomine est accusatoris; modo nebulonem, modo nugatorem appellat. 7 ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum accusatorum Africani aut diei dictæ Africano ullam mentionem habet. 8 alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conveniens, et illi auctores sequendi sunt, qui, cum L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniæ captæ ab rege legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt; 9 qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in vincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore eius viatorem, et tribdis tribunis retinentibus magis pie quam civiliter vim fecisse. 10 hæc enim ipsa Ti. Gracchus queritur dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a privato victam videri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse. 11 sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam invidia onerat, ut increpando quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiæ pro reprehensione præsenti reddat; 12 castigatum enim quondam ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem vellet facere; prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iovis poni; 13 prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e templo Iovis optimi maximi exiret,

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑