Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 56

1 fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate turn tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt. 2 cum diem Appio Verginius dixisset et Appius stipatus patriciis iuvenibus in forum descendisset, redintegrata extemplo est omnibus memoria foedissimæ potestatis, cum ipsum satellitesque eius vidissent. 3 tur tum Verginius “oratio” inquit “rebus dubiis inventa est; itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram, a cuius crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum ad cetera scelera inpudentiam in defendendo se adicere patiar. 4 omnium igitur tibi, Ap. Appi Claudi, quæ impie nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio; unius tantum criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in servitutem contra leges vindicias non dedisse, in vincla te duci iubebo.” nec in tribunicio auxilio Appius 5 nec in iudicio populi ullam spem habebat; 6 tamen et tribunos appellavit et nullo morante arreptus a viatore “provoco” inquit. audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore, quo vindiciæ nuper ab libertate dictæ erant, silentium fecit. 7 et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et superbiæ crudelitatique etsi seras, non leves tamen venire poenas: 8 provocare, qui provocationem sustulisset, et inplorare præsidium populi, qui omnia iura populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset, ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani inplorantis vox audiebatur. 9 maiorum merita in rem publicam domi militiæque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo æquandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur. 10 ceterum sua propria bona malaque, cum causæ dicendæ data facultas sit, tur tum se experturum; in præsentia se communi iure civitatis civem Romanum die dicta postulare, ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri. 11 non ita se invidiam pertimuisse, ut nihil in æquitate et misericordia civium suorum spei habeat. quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare et monere, ne imitentur quos oderint. 12 quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendæ appellationis, in quod conspirasse decemviros criminati sint, at se provocare ad populum; inplorare leges de provocatione et consulares et tribunicias eo ipso anno latas. 13 quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? cui plebeio et humili præsidium in legibus fore, si Ap. Appi Claudio non sit? se documento futurum, utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑