Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum in hanc sententiam pedibus omnes issent, summotaque foro per magistratus turba patres diversi ad sedandos tumultus discessissent, tum demuma demum litteræ a C. Terentio consule allatæ sunt: 2 L. Ænilinu Æmilium consulem exercitumque cæsum; sese Canusii esse, reliquias tantæ cladis velut ex naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse inconpositorum inordinatorumque; Poenum sedere ad Cannas, in captivorum — ; 3 pretiis prædaque alia nec victoris animo nec magni ducis more nundinantem. 4 tum privatæ quoque per domos clades vulgatæ sunt, adeoque totam urbemi urbem opplevit luctus, ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers hictus luctus fuerat. 5 itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus. 6 ceterum cum sedato urbii urbis tumultu revocati in curiam patres essent, aliæ insuper ex Sicilia litteræ allatæ sunt ab T. Otacilio proprætore, regnum Hieronis a classe Punica vastari; 7 cui opem inploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse alia classem ad Ægatis Ægates insulas stare paratam instructamque, 8 ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent, Lilybæum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur. itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri vellent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
