Titus Livius, Ab urbe condita
1 Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat in eum annum, qui L. Pinarium P. Furium consules habuit. 2 contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum, ut plebei magistratus tributis comitiis fierent. 3 haud parva res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur, sed quæ patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi, quos vellent, tribunos auferret. 4 huic actioni gratissimæ plebi cum summa vi resisterent patres, nec, quæ una vis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine gravis certaminibus in annum extrahitur. 5 plebs Voleronem tribunum reficit; patres, ad ultimum dimicationis rati rem venturam, Ap. Claudium, Appi filium, iam inde a paternis certaminibus invisum infestumque plebi, consulem faciunt. collega ei T. Quinctius datur. 6 principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. sed ut inventor legis Volero, sic Lætorius, collega eius, auctor cum recentior, tum acrior erat. ferocem faciebat belli gloria ingens, 7 quod ætatis eius haud quisquam manu promptior erat. is, cum Volero nihil præterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiæque superbissimæ ac crudelissimæ in plebem Romanam exorsus, 8 cum a patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque. 9 itaque deficiente oratione “quando quidem non tam facile loquor” inquit, “Quirites, quam, quod locutus sum, præsto, crastino die adeste. ego hic aut in conspectu vestro moriar aut perferam legem.” occupant tribuni templum postero die; 10 consules nobilitasque ad inpediendam legem in contione consistunt. submoveri Lætorius iubet, præterquam qui suffragium ineant. 11 adulescentes nobiles stabant nihil cedentes viatori. tum ex his prendi quosdam Lætorius iubet. consul Appius negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium; 12 non enim populi, sed plebis eum magistratum esse; nec illum ipsum submovere pro imperio posse more maiorum, quia ita dicatur “si vobis videtur, discedite, Quirites.” facile contemptim de iure disserendo perturbare Lætorium poterat. 13 ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu; 14 violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum, ex tota urbe concitatæ multitudinis, fieret. sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem; 15 certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato, ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem sævientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos, ut concilium dimitterent; 16 darent iræ spatium: non vim suam illis tempus adempturum, sed consilium viribus additurum, et patres in populi et consulem in patrum fore potestate.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
