Titus Livius, Ab urbe condita
1 falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in regia fremebant. 2 ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit. 3 “multis” inquit “sermonibus intellexisse videor, magno te æstimaturum, si scire vera omnia possis de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et insidiis esset. 4 homo unus omnium, qui nodum huius erroris exsolvere possit, in potestate tua est Xychus.” forte oblatum perductumque in regiam vocari iube. 5 adductus primo ita negare inconstanter, ut parvo metu admoto paratum indicem esse adpareret. conspectum tortoris verberumque non sustinuit ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit. 6 extemplo missi, qui legatos comprehenderent. Philoclem, qui præsens erat, obpresserunt; Apelles missus ad Chæream quendam persequendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit. 7 de Philocle nihil certi vulgatum est; alii primo audaciter negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum adfirmant. 8 Philippo redintegratus est luctus geminatusque, et infelicitatem suam in liberis graviorem, quod alter superesset, quam quod alter perisset, censebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
