Titus Livius, Ab urbe condita
1 legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt, 2 quod eos homines, qui gentis iniussu profecti occupare agrum imperil imperii Romani et in alieno solo ædificare oppidum conati sint, impunitos dimiserint: debuisse gravem temeritatis mercedem statui. 3 quod vero etiam sua reddiderint, vereri ne tanta indulgentia plures ad talia audenda impellantur. 4 et exceperunt et prosecuti cum donis legatos sunt. M. Claudius consul Gallis ex provincia exactis Histricum bellum moliri coepit litteris ad senatum missis, ut sibi in Histriam traducere legiones liceret. 5 id senatui non placuit. illud agitabant, uti colonia Aquileia deduceretur, nee nec satis constabat, utrum Latinam an civium Romanorum deduci placeret. postremo Latinam potius coloniam deducendam patres censuerunt. 6 triumviri creati sunt P. Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus. eodem anno Mutina et Parma coloniæ civium Romanorum sunt deductæ. 7 bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmæ, quina Mutinæ acceperunt. 8 deduxerunt triumviri M. Æmilius Lepidus T. Æbutius Parrus Carus L. Quinctius Crispinus. 9 et Saturnia colonia civium Romanorum in agrum Caletranum est deducta. deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo C. Afranius Stellio Ti. Sempronius Gracchus. in singulos iugera data dena.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
