Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 55

1 Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quærere vellent, Q. Terentium Culleonem patres iusserunt. 2 ad hunc prætorem, adeo amicum Corneliæ familiæ, ut, qui Romæ mortuum elatumque P. Scipionem — est enim ea quoque fama — tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriæ prodiderint, et ad portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset, 3 aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione, quæ adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quæstionem exercendam — 4 ; ceterum ad hunc nimis æquum aut iniquum prætorem reus extemplo factus L. Scipio . simul et delata et recepta nomina legatorum eius, 5 A. et L. Hostiliorum Catonum , et C. Furii Aculeonis quæstoris et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribæ quoque duo et accensus. L. Hostilius et scribæ et accensus, priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt, Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati: 6 quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse, quam in ærarium retulerit, 7 A. Hostilium octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria, Furium quæstorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta. 8 has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inveni. in L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa auri atque argenti: 9 similius enim veri est argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius quadragiens quam ducentiens quadragiens litem æstimatam, 10 eo magis, quod tantæ summæ rationem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu tradunt, librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre, 11 iussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem, 12 quod, cum bis milliens in ærarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur. 13 ab eadem fiducia animi, cum quæstores pecuniam ex ærario contra legem promere non auderent, poposcisse clavis et se aperturum ærarium dixisse, qui, ut clauderetur, effecisset. multa alia in Scipionis exitu maxime vitæ dieque dicta,

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑