Titus Livius, Ab urbe condita
1 post Rhodios Antiochi legati vocati sunt. ii vulgato petentium veniam more errorem fassi regis obtestati sunt patres conscriptos, 2 ut suæ potius clementiæ quam regis culpæ, qui satis superque poenarum dedisset, memores consulerent; postremo pacem datam a L. Scipione imperatore, quibus legibus dedisset, confirmarent auctoritate sua. 3 et senatus eam pacem servandam censuit, et paucos post dies populus iussit. foedus in Capitolio cum Antipatro principe legationis et eodem fratris filio regis Antiochi est ictum. 4 auditæ deinde et aliæ legationes ex Asia sunt. quibus omnibus datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiæ disceptandas componendasque; 5 summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quæ intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur præter Lyciam Cariamque usque ad Mæandrum amnem; ea ut civitatis Rhodiorum essent; 6 ceteræ civitates Asiæ, quæ Attali stipendiariæ fuissent, eædem vectigal Eumeni penderent; quæ vectigales Antiochi fuissent, eæ liberæ atque immunes essent. 7 decem legatos hos decreverunt: Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Minucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn. Cornelium Merulam M. lunium Iunium Brutum L. Aurunculeium L. Æmilium Paulum P. Cornelium Lentulum P. Ælium Tuberonem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
