Titus Livius, Ab urbe condita
1 principio anni, quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt, terræ motus ita crebri nuntiabantur, ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines tæderet; 2 nam neque senatus haberi lneque neque res publica administrari poterat sacrificando expiandoque occupatis consulibus. 3 postremo decemviris adire libros iussis, ex responso eorum supplicatio per triduum fuit. 4 coronati ad omnia pulvinaria supplicaverunt, edictumque est, ut omnes, qui ex una familia essent, supplicarent pariter. item ex auctoritate senatus consules edixerunt, ne quis, quo die terræ motu nuntiato feriæ indictæ essent, eo die alium terræ motum nuntiaret. 5 provincias deinde consules prius, 6 tum prætores sortiti. Cornelio Gallia, Miiucio Minucio Ligures evenerult; evenerunt; sortiti prætores C. Scribonius urbanarm, urbanam, M. Valerius peregrinam, L. Cornelius Siciliam, L. Porcius Sardiniam, 0. C. Flaminius Hispaniam citeriorem, M. Fulvius Hispaniam ulteriorem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
