Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 55

1 per interregem deinde consules creati L. Valerius, M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt. quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit; 2 quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebant. 3 omnium primum, cum velut in controverso iure esset, tenerenturne patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere, ut, quod tributim plebes iussisset, populum teneret; qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est. 4 aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum præsidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem, 5 ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet; qui creasset, eum ius fasque esset occidi, neve ea cædes capitalis noxæ haberetur. 6 et cum plebem hinc provocatione, hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, 7 relatis quibusdam ex magno intervallo cærimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tur tum lege etiam fecerunt sanciendo, ut, qui tribunis plebis, ædilibus, iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad ædem Cereris, Liberi Liberæque venum iret. 8 hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum esse, sed eum, qui eorum cuiquam nocuerit, Iovi sacrum sanciri; 9 itaque ædilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod etsi non iure fiat — noceri enim ei, cui hac lege non liceat — , tamen argumentum esse non haberi pro sacrosancto ædilem; 10 tribunos vetere iure iurando plebis, cum primum earn eam potestatem creavit, sacrosanctos esse. 11 fuere, qui interpretarentur eadem hac Horatia lege consulibus quoque et prætoribus, quia eisdem auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse; iudicem enim consulem appellari. 12 quæ refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem iudicem, sed prætorem appellari mos fuerit. 13 hæ consulares leges fiere. institutum etiam ab iisdem consulibus, ut senatus consulta in ædem Cereris ad ædiles plebis deferrentur, quæ antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque. 14 M. Duillius deinde tribunus plebis plebem rogavit plebesque scivit, qui plebem sine tribunis reliquisset quique magistratum sine provocatione creasset, tergo ac capite puniretur. 15 hæc omnia ut invitis, ita non adversantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum sæviebatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑