Titus Livius, Ab urbe condita
1 P. Furius Philus et M. Pomponius prætores senatum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent; 2 neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, venturum. 3 cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent, obstreperetque clamor lamentantium mulierum, et nondum palam facto vivi mortuique per omnes pæne domos promiscue conplorarentur, 4 tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina via mittendos, qui obvios percunctando — aliquos profecto ex fuga passim dissipates dissipatos fore — referant, quæ fortuna consulum atque exercituum sit et, 5 si quid dii immortales, miseriti imperil, reliquum Romani nominis fecerint, ubi eæ copiæ sint; quo se Hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit. 6 hæc exploranda noscendaque per inpigros iuvenes esse; illud per patres ipsos agendum, quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem in arbe urbe tollant: matronas publico arceant continerique intra suum quamque limen cogant, 7 conploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad prætores deducendos curent — suæ quisque fortunæ domi auctorem expectent — 8 custodesque præterea ad portas ponant, qui prohibeant quemquam egredi urbe, cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus salvis salutem sperare. ubi conticuerit: recte tumultus, tum in curiam patres revocandos consulendumque de urbis custodia esse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
