Titus Livius, Ab urbe condita
1 creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus iterum. 2 non alias ægrius plebs tulit tribunicia comitia sibi non commissa. eum dolorem quæstoriis comitiis simul ostendit et ulta est tunc primum plebeis quæstoribus creatis, 3 ita ut in quattuor creandis uni patricio K. Fabio Ambusto relinqueretur locus, tres plebei Q. Silius, P. Ælius, P. Pupius clarissimarum familiarum iuvenibus præferrentur. 4 auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem avidissimo ad ea populo ostentantes, cum adfirmassent nihil se moturos, 5 si ne quæstoriis quidem comitiis, quæ sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id, quod tam diu vellent et per leges liceret. 6 pro ingenti itaque victoria id fuit plebi, quæsturamque ear eam non honoris ipsius fine æstimabant, sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur. 7 patres contra non pro communicatis, sed pro amissis honoribus fremere; negare, si ea ita sint, liberos tollendos esse, qui pulsi maiorum loco cernentesque alios in possessione dignitatis suæ salii flaminesque nusquam alio quam ad sacrificandum pro populo sine imperils imperiis ac potestatibus relinquantur. 8 inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi nominis haberet duces, patres omnia quæstoriis comitiis, ubi utrumque plebi liceret, similia fore cernentes tendere ad consulum comitia, quæ nondum promiscua essent; 9 Icilii contra tribunos militum creandos dicere et tandem aliquando inpertiendos plebi honores.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
