Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 54

1 morte Africani crevere inimicorum animi, quorum princeps fuit M. Porcius Cato , qui vivo quoque eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat. 2 hoc auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse. 3 fuit autem rogatio talis: ”velitis iubeatis, Quirites, quæ pecunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique sub imperio eius fuerunt, quod eius in publicum relatum non est, uti de ea re 4 Ser. Sulpicius prætor urbanus ad senatum referat, quem eam rem velit senatus quærere de iis, qui prætores nunc sunt. 5 “ huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant; senatum quærere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, æquum censebant. 6 Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant. L. Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat, 7 latius rogandum censebat, non quæ ab Antiocho modo pecuniæ captæ forent, sed quæ ab aliis regibus gentibusque, Cn. Manlium inimicum incessens. 8 et L. Scipio , quem magis pro se quam adversus legem dicturum apparebat, dissuasor processit. is morte P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus: 9 parum enim fuisse non laudari pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur; et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, 10 populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio invidiæ, mactetur. 11 M. Cato suasit rogationem — exstat oratio eius de pecunia regis Antiochi — et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne adversarentur rogationi. 12 remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑