Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 37, cap. 54

1 grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice omnia et propenso animo facturos. 2 interposita Smyrnæorum brevis legatio est, quia non aderat quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Smyrnæis, quod omnia ultima pati quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii sunt. 3 quorum princeps legationis expositis initiis amicitiæ cum populo Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi bello “nihil” inquit “nobis tota nostra actione, 4 patres conscripti, neque difficilius neque molestius est, 5 quam quod cum Eumene nobis disceptatio est, cum quo uno maxime regum et privatim singulis et, quod magis nos movet, publicum civitati nostræ hospitium est. 6 ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, sed rerum natura, quæ potentissima est, disiungit, ut nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, reges serva omnia et subiecta imperio suo esse velint. 7 utcumque tamen res sese habet, magis verecundia nostra adversus regem nobis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est aut vobis perplexam deliberationem præbitura videtur. 8 nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius præmiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas civitates in servitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps, 9 ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto vestro gloriamque Philippi bello partam nunc servitute tot civitatium deformaretis; 10 sed ab hac necessitate aut gratiæ in amicum minuendæ aut gloriæ vestræ egregie vos fortuna vindicat. est enim deum benignitate non gloriosa magis quam dives victoria vestra, quæ vos facile isto velut ære alieno exsolvat. 11 nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et Chersonesus, quæque circumiacent Europæ, in vestra sunt potestate, 12 quarum lma una quælibet regi adiecta multiplicare regnum Eumenis potest, omnes vero datæ maximis eum regibus æquare. 13 licet ergo vobis et præmiis belli ditare socios et non decedere instituto vestro et meminisse, quem titulum prætenderitis prius adversus Philippum, nunc adversus Antiochum belli, 14 quid feceritis Philippo victo, quid nunc a vobis, non magis quia fecistis, quam quia id vos facere decet, 15 desideretur atque expectetur. alia enim allis aliis et honesta et probabilis est causa armorum; illi agrum, hi vicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant; vos nec cupistis hæc antequam haberetis, nec nune, nunc, cum orbis terrarium terrarum in dicione vestra sit, cupere potestis. 16 pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod vestrum nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugnastis. quæ parare et quærere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit. 17 gentis vetustissimæ nobilissimæque vel fama rerum gestarum vel omni commendatione humanitatis doctrinarumque tuendam ab servitio regio libertatem suscepistis; hoc patrocinium receptæ in fidem et clientelam vestram universæ gentis perpetuum vos præstare decet. 18 non, quæ in solo modo antiquo sunt, Græcæ magis urbes sunt quam coloniæ earum, illinc quondam profectæ in Asiam; nec terra mutata mutavit genus aut mores. 19 certare pio certamine cuiuslibet bonæ artis ac virtutis ausi sumus cum parentibus quæque civitas et conditoribus sins. suis. 20 adistis Græciæ, adistis Asiæ urbes plerique; nisi quod longius a vobis absumus, nulla vincimur alia re. 21 Massiliensis, quos, si natura insita velut ingenio terræ vinci posset, iam pridem efferassent tot indomitæ circumfusæ gentes, in eo honore, in ea merito dignitate audimus apud vos esse, ac si medium umbilicum Græciæ incolerent. 22 non enim sonum modo linguæ vestitumque et habitum, sed ante omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque a contagione accolarum servarunt. 23 terminus est nunc imperil imperii vestrl vestri mons Taurus; quidquid intra eum cardinem est, nihil longinquum vobis debet videri; quo arma vestra pervenerunt, eodem ius hinc profectum perveniat. 24 barbari, quibus pro legibus semper dominorum imperia fuerunt, quo gaudent, reges habeant; Græci suam fortunam, vestros animos gerunt. 25 domesticis quondam viribus etiam imperium amplectebantur; nunc imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant; libertatem vestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt. 26 .at at enim quædam civitatee civitates cum Antiocho senserunt. et aliæ prius cum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini; ne alios populos enumerem, 27 Carthago libera cum suis legibus est. huic vestro exemplo quantum debeatis, videte, patres conscripti; inducetis in animum negare Eumenis cupiditati, quod iustissimæ iræ vestræ negastis. 28 Rhodii et in hoc et in omnibus bellis, quæ in illa ora gessistis, quam forti fidelique vos opera adiuverimus, vestro iudicio relinquimus. nunc in pace consilium id adferimus, quod si comprobaritis, magnificentius vos victoria usos esse quam vicisse omnes existimaturi sint.” apta magnitudini Romanæ oratio visa est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑