Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 54

1 P. Scipio ex provincia Gallia ad consules subrogandos venit. comitia consulum fuere, quibus creati sunt L. Cornelius Merula et Q. Minucius Thermus . 2 postero die creati sunt prætores L. Cornelius Scipio , M. Fulvius Nobilior , C. Scribonius , M. Valerius Messala , L. Porcius Licinus et C. Flaminius . 3 Megalesia ludos scænicos A. Atilius Serranus, L. Scribonius Libo ædiles curules primi fecerunt. 4 horum ædilium ludos Romanos primum senatus a populo secretus spectavit, præbuitque sermones, sicut omnis novitas solet, aliis tandem, quod multo ante debuerit, tributum existimantibus amplissimo ordini, 5 aliis demptum ex dignitate populi, quidquid maiestati patrum adiectum esset, interpretantibus et omnia discrimina talia, quibus ordines discernerentur, et concordiæ et libertatis æquæ minuendæ esse. 6 ad quingentesimum quinquagesimum octavum annum in promiscuo spectatum esse; quid repente factum, cur immisceri sibi in cavea patres plebem nollent? 7 cur dives pauperem consessorem fastidiret? novam, superbam libidinem, ab nullius ante gentis senatu neque desideratam neque institutam. 8 postremo ipsum quoque Africanum, quod consul auctor eius rei fuisset, pænituisse ferunt. adeo nihil motum ex antiquo probabile est; veteribus, nisi quæ usus evidenter arguit, stari malunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑