Titus Livius, Ab urbe condita
1 facerent ut vellent permittentibus cunctis mox redituros se legati rebus perfectis adfirmant. 2 profecti cum mandata plebis patribus exposuissent, alii decemviri, quando quidem præter spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, baud haud quicquam abnuere; 3 Appius, truci ingenio et invidia præcipua, odium in se alioruin aliorum suo in eos metiens odio “haud ignaro” inquit “imminet fortuna. 4 video, donec arma adversariis tradantur, differri adversus nos certamen. dandus invidiæ est sanguis. nihil ne ego quidem moror, quo minus decemviratu abeam.” 5 factum senatus consultum, ut decemviri se primo quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos plebis crearet, et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque. 6 his senatus consultis perfectis dimisso senatu decemviri prodeunt in contionem abdicantque se magistratu ingenti hominum lætitia. nuntiantur hæc plebi. 7 legatos quidquid in urbe hominum supererat prosequitur. huic multitudini læta alia turba ex castris occurrit. congratulantur libertatem concordiamque civitati restitutam. 8 legati pro contione: “quod bonum, faustum felixque sit vobis reique publicæ, redite in patriam ad penates, coniuges liberosque vestros; sed, qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantæ multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem! in Aventinum ite, unde profecti estis! 9 ibi felici loco, ubi prima initia inchoastis libertatis vestræ, tribunos plebi creabitis. præsto erit pontifex maximus, qui comitia habeat.” 10 ingens adsensus alacritasque cuncta adprobantium fuit. convellunt inde signa profectique Romam certant cum obviis gaudio. armati per urbem silentio in Aventinum perveniunt. 11 ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creaverunt, omnium primum L. Verginium, inde L. Icilium et P. Numitorium, avunculum Vergini, 12 auctores secessionis, tur tum C. Sicinium, progeniem eius, quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriæ est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat. spe deinde magis quam meritis electi M. Titinius, 13 M. Pomponius, C. Apronius, Ap. P. Villius, C. Oppius. 14 tribunatu inito L. [cilius Icilius extemplo plebem rogavit, et plebs scivit, ne cui fraudi esset secessio ab decemviris facta. 15 confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius rogationem pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
