Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 21, cap. 54

1 erat in medio rivus præaltis utrimque clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis et, quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque. quem ubi equites quoque tegendo satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis perlustravit, “ Hic hic erit locus,” Magoni fratri ait “quem teneas. 2 delige centenos viros ex omni pedite atque equite, cum quibus ad me vigilia prima venias; 3 nunc corpora curare tempus est.” ita prætorium missum. mox cum delectis Mago aderat. “ Robora robora virorum cerno” inquit Hannibal; “sed uti numero etiam, non animis modo valeatis, singuli vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes eligite. Mago locum monstrabit, queml quem insideatis: hostem cæcum ad has belli artes habetis.” ita mille equitibus Magoni, 4 mille peditibus dimissis Hannibal prima luce Numidas equites transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium portis iaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem, iniecto deinde certamine cedendo sensim citra flumen pertrahere. 5 hæc mandata Numidis; ceteris ducibus peditum equitumque præceptum, ut prandere omnes iuberent, armatos deinde instratisque equis signum expectare. 6 Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ab destinato iam ante consilio avidus certaminis eduxit. 7 erat forte brumæ tempus et nivalis dies in locis Alpibus Appenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac paludum prægelidis. 8 ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid auræ fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis. 9 ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt — et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri — , tum utique egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum potentia esset, et simul lassitudine et procedente iam die fame etiam deficere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑