Titus Livius, Ab urbe condita
1 L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Veientes provincia evenit. non tamen bellatum; indutiæ in annos quadraginta petentibus datæ frumento stipendioque imperato. 2 paci externæ confestim continuatur discordia domi. agrariæ legis tribuniciis stimulis plebs furebat. consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Servilii, summa vi resistunt. abeuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit. L. Æmilius et Opiter Verginius consulatum ineunt; 3 Vopiscum Iulium pro Verginio in quibusdam annalibus consulem invenio. hoc anno — quoscumque consules habuit — rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores patrum. suadent, 4 monent, honoribus et administratione rei publicæ abstineant; consulares vero fasces, prætextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent; 5 claris insignibus velut infulis velatos ad mortem destinari. quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant, consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; 6 consuli, velut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse; si se commoverit, si respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re publica crediderit, exilium Cn. Marci, Meneni damnationem et mortem sibi proponat ante oculos. 7 his accensi vocibus patres consilia inde non publica, sed in privato seductaque a plurium conscientia habuere. ubi cum id modo constaret, iure an iniuria eripiendos esse reos, atrocissima quæque maxime placebat sententia, nec auctor quamvis audaci facinori de erat. 8 igitur iudicii die, cum plebs in foro erecta expectatione staret, mirari primo, quod non descenderet tribunus; dein, cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam queri; 9 tandem, qui obversati vestibulo tribuni fuerant, nuntiant domi mortuum esse inventum. quod ubi in totam contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim ali alio. præcipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratæ leges haberent, morte collegæ monitos. nec patres satis moderate ferre lætitiam; 10 adeoque neminem noxiæ pænitebat, ut etiam insontes fecisse videri vellent, palamque ferretur malo domandam tribuniciam potestatem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
