Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 1, cap. 54

1 inde in consilia publica adhiberi. ubi cum de aliis rebus adsentire se veteribus Gabinis diceret, quibus eæ notiores essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi præcipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi vires nosset sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse, quam ferre ne liberi quidem potuissent. 2 ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum prædatum atque in expeditiones iret et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. 3 ibi cum inscia multitudine, quid ageretur, proelia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tur tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. 4 Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere. apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, prædam munifice largiendo tanta caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior Romæ quam filius Gabiis esset. 5 itaque postquam satis virium collectum ad omnes conatus videbat, tur tum ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit, quidnam se facere vellet, quandoquidem, ut omnia unus præ publice Gabiis posset, ei dii dedissent. 6 huic nuntio, quia, credo, dubiæ fidei videbatur, nihil voce responsum est; rex velut deliberabundus in hortum ædium transit sequenti nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decussisse. 7 interrogando expectandoque responsum nuntius fessus, ut re inperfecta, redit Gabios; quæ dixerit ipse quæque viderit, refert: seu ira seu odio seu superbia insita ingenio nullam eum vocem emisisse. 8 sexto ubi, quid vellet parens quidve præciperet tacitis ambagibus, patuit, primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit. 9 multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat futura, clam interfecti. patuit quibusdam volentibus fuga, alii in exilium acti sunt absentiumque bona iuxta atque interemptorum divisui fuere. 10 largitiones inde prædæque; et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑