Titus Livius, Ab urbe condita
1 at enim apparet quidem pollui onznia omnia nee nec ullis piaculis expiari posse, sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic ædificando inopem plebem vexare. 2 hanc autem iactari magis causam quam veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum adventum salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe hanc eandem rem actam esse, ut Veios transmigraremus. 3 et videte, quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. vos, etiamsi tune tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis; ego contra — nec id mirati sitis, priusquam, quale sit, audieritis — , etiamsi tur tum migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem. 4 quippe tur tum causa nobis in urbem captam migrandi victoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc hæc migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est. 5 non enim reliquisse victores, sed amisisse victi patriam videbimur: hoc ad Aliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitatis inposuisse, ut desereremus penatis nostros exiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus, quem tueri non possemus. et Galli evertere potuerunt Romam, Romani restituere non videfbuntur uidebuntur potuisse? 6 quid restat, nisi ut, si iam novis copiis veniant — constat enim vix credibilem multitudinem esse — et habitare in capta ab se, deserta a vobis hac urbe velint, sinatis? 7 quid? si non Galli hoc, sed veteres hostes vestri, Æqui Volscive, faciant, ut commigrent Romam, velitisne illos Romanos, vos Veientes esse? an malitis hanc solitudinem vestram quam urbem hostium esse? non equidem video, quid magis nefas sit. hæc scelera, quia piget ædificare, hæc dedecora pati parati estis? si tota urbe nullum melius ampliusve tectum fieri possit, 8 quam casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exulatum publice ire? 9 maiores nostri, convenæ pastoresque, cum in his locis nihil præter silvas paludesque esset, novam urbem tam brevi ædificarunt; nos Capitolio atque arce incolumi, stantibus templis deorum ædificare incensa piget? et quod singuli facturi fuimus, si ædes nostræ deflagrassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
