Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 53

1 cum per omnem orationem satis frequenti adsensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est, ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se parare; 2 iam enim dici movere castra ab Nymphæo Romanos. contione dimissa ad audiendas legationes civitatium Macedoniæ se contulit. 3 venerant autem ad pecunias pro facultatibus quæque suis et frumentum pollicendum ad bellum. 4 omnibus gratiæ actæ, remissum omnibus; satis regios apparatus ad ea dictum sufficere. vehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem vim præparatam bellicumque aliud instrumentum veherent. 5 profectus inde toto exercitu, Eordæam petens, ad Begorritim, quem vocant, lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluvium processit. 6 deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios vocant, descendit ad Azorum, Pythoum, Dolichen: 7 Tripolim vocant incolentes. hæc tria oppida paulisper cunctati, quia obsides Larisæis dederant, victi tamen præsenti metu in deditionem concesserunt. 8 benigne his appellatis, haud dubius Perrhæbos quoque idem facturos, urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit. 9 Cyretias oppugnare coactus primo etiam die acri concursu ad portas armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑