Titus Livius, Ab urbe condita
1 biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes Ballistæ saltus cum exercitu transgressus, signis collatis cum hoste pugnavit; 2 neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti hostium cæsi sunt, omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit. 3 consul deditos in campestres agros deduxit, præsidiaque montibus imposnit.ZZZ inposuit. celeriter etRoma consul ad hostes et ex provincia litteræ Romam venerunt: supplicationes ob eas res gestas in triduum decretæ sunt; 4 prætores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem divinam fecerunt. ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in Liguribus est gestum. 5 Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi, neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut pacati sub imperio populi Romani essent. 6 eos senatus excedere Italia iussit, et consulem Q. Fulvium quærere et animadvertere in eos, qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
