Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 4, cap. 53

1 M. Æmilio, C. Valerio Potito consulibus bellum Æqui parabant, Volscis quamquam non publico consilio capessentibus arma, voluntariis mercede secutis militiam. 2 ad quorum famam hostium — iam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum — dilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis, legis agrariæ lator, cum inpediret auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret, 3 repente nuntiatur arcem Carventanam Caruentanam ab hostibus occupatam esse. 4 ea ignominia accepta cum apud patres invidiæ Menenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante præpaiatis præparatis intercessoribus legis agrariæ, præbuit iustiorem causam resistendi collegæ. 5 itaque cum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque testantibus, quidquid ab hostibus cladis ignominiæque aut iam acceptum esset aut inmineret, culpam penes Menenium fore, qui dilectum impediret, Menenio contra vociferante, 6 si iniusti domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui non facere, decreto interposito novem tribuni sustulerunt certamen 7 pronuntiaveruntque ex collegii sententia C. Valerio consuli se, damnum aliamque coercitionem adversus intercessionem collegæ dilectus causa detractantibus militiam 7inhibenti, auxilio futuros esse. 8 hoc decreto consul armatus cum paucis appellantibus tribunum collum torsisset, metu ceteri sacramento dixere. Ductus ductus exercitus ad Carventanam Caruentanam arcem, 9 quamquam invisus infestusque consuli erat, inpigre primo statim adventu deiectis, qui in præsidio erant, arcem recipit; 10 prædatores ex præsidio per neglegentiam dilapsi occasionem aperuere ad invadendum. prædæ ex adsiduis populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum. venditum sub hasta consul in ærarium redigere quæstores iussit tum prædicans participem prædæ fore exercitum, cum militiam non abnuisset. 11 auctæ inde plebis ac militum in consulem iræ. itaque cum ex senatus consulto urbem ovans introiret, alternis inconditi versus militari licentia iactati, 12 quibus consul increpitus, Meneni celebre nomen laudibus fuit, cum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et adsensu cum vocibus militum certaret. 13 plusque ea res quam prope sollemnis militum lascivia in consulem curæ patribus iniecit; et tamquam baud haud dubius inter tribunos militum honos Meneni, si peteret, consularibus comitiis est exclusus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑