Titus Livius, Ab urbe condita
1 dum ea in Peloponneso, a quibus devertit oratio, geruntur, reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum adfecerat animos. 2 vulgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti favore conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei post mortem patris destinabant. 3 nam etsi minor ætate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiæ, illum pælice ortum esse; ilium illum ut ex vulgato corpore genitum nullam certi patris notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem præ se ferre. 4 ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam apud eos gratiam esse. 5 hæc vulgo loquebantur. itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una ætas valeret, cum aliis omnibus rebus frater superior esset; 6 et Philippus ipse, vix sui arbitrii fore, quem heredem regni relinqueret credens, sibi quoque graviorem esse quam vellet minorem filium aiebat. 7 offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam se vivo regiam esse indignabatur. 8 et ipse iuvenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se iudiciis senatus, concessisque sibi, quæ patri negata essent; 9 et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem ei apud ceteros Macedonas, tantam invidiam non apud fratrem modo sed etiam apud patrem conciliabat, 10 utique postquam legati alii Romani venerunt, et cogebatur decedere Thracia præsidiaque deducere et alia aut ex decreto priorum legatorum aut ex nova constitutione senatus facere. 11 sed omnia mærens quidem et gemens, eo magis quod filium frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli causam præberet. 12 avertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus, mediam per Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et Bessos duxit: 13 Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit. 14 relicto inde ad Philippopolin præsidio, quod haud multo post ab Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit — Pæoniæ ea regio est — , prope Erigonum fluvium, 15 qui ex Illyrico per Pelagoniam fluens in Axium amnem editur, haud procul Stobis, vetere urbe: 16 novam urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos, appellari iussit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
