Titus Livius, Ab urbe condita
1 adiecit decreto indignationem: “sub pedibus vestris stabit, tribuni, domitor ille Africæ Scipio? 2 ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum in Hispania, quattuor exercitus fudit fugavitque; ideo Syphacem cepit, Hannibalem devicit, Carthaginem vectigalem nobis fecit, Antiochum — 3 recipit enim fratrem consortem huius gloriæ L. Scipio — ultra iuga Tauri emovit, ut duobus Petilliis succumberet? 4 vos de P. Africano palmam petiferetis? nullisne meritis suis, nullis nostris honoribus umquam in arcem tutam et velut sanctam clari viri pervenient, ubi, si non venerabilis, inviolata saltem senectus eorum considat?” 5 movit et decretum et adiecta oratio non ceteros modo, sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos se, quid iuris sui et officii esset, dixerunt. 6 senatus deinde concilio plebis dimisso haberi est coeptus. ibi gratiæ ingentes ab universo ordine, præcipue a consularibus senioribusque, Ti. Graccho actæ sunt, quod rem publicam privatis simultatibus potiorem habuisset, 7 et Petillii vexati sunt probris, quod splendere aliena invidia voluissent et spolia ex Africani triumpho peterent. 8 silentium deinde de Africano fuit. vitam Literni egit sine desiderio urbis; morientem rure eo ipso loco sepeliri se iussisse ferunt monumentumque ibi ædificari, ne funus sibi in ingrata patria fieret. 9 vir memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus memorabilior. nobiior prima pars vitæ quam postrema fuit, quia in iuventa bella adsidue gesta, cum senecta res quoque defloruere, nec præbita est materia ingenio. 10 quid ad primum consulatum secundus, etiam si censuram adicias? quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi? 11 Punici tamen belli perpetrati, quo nullum neque maius neque periculosius Romani gessere, unus præcipuam gloriam tulit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
