Titus Livius, Ab urbe condita
1 tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus videretur revocandam conponendasque res decemviris quoque ab ira et impetu multitudinis præcavere iubentur. 2 profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, quippe liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei. 3 ob hæc iis advenientibus gratiæ actæ. Icilius pro multitudine verba facit. idem, cum de condicionibus ageretur, quærentibus legatis, quæ postulata plebis essent, conposito iam ante adventum legatorum consilio ea postulavit, ut appareret in æquitate rerum plus quam in armis reponi spei. 4 potestatem enim tribuniciam provocationemque repetebant, quæ ante decemviros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem. 5 de decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit: dedi quippe eos æquum censebant vivosque igni concrematuros minabantur. legati ad ea: 6 “quæ consilii fuerunt, adeo æqua postulastis, ut ultro vobis deferenda fuerint; libertati enim ea præsidia petitis, non licentiæ ad inpugnandos alios. 7 iræ vestræ magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et prius pæne, quam ipsi liberi sitis, dominari iam in adversarios vultis. 8 numquamne quiescet civitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem Romanam aut plebis in patres? 9 scuto vobis magis quam gladio opus est. satis superque humilis est, qui iure æquo in civitate vivit nec inferendo iniuriam nec patiendo. 10 etiam si quando metuendos vos præbituri estis, cum reciperatis magistratibus legibusque vestris iudicia penes vos erunt de capite nostro fortunisque, tune tunc ut quæque causa erit statuetis; nunc libertatem repeti satis est.”
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
