Titus Livius, Ab urbe condita
1 ceterum nemini omnium maior ea iustiorque quam ipsi consuli videri; gaudio efferri, qua parte copiarum alter consul victus foret, ea se vicisse: 2 restitutos ac refectos militibus animos, nec quemquam esse præter conlegam, qui dilatam dimicationem vellet; eum animo magis quam corpore ægrum memoria vulneris aciem ac tela horrere. sed non esse cum ægro senescendum. 3 quid enim ultra differri aut teri tempus? quem tertium consulem, quem aliur alium exercitum expectari? 4 castra Carthaginiensium in Italia ac prope in conspectu urbis esse. non Siciliam ac Sardiniam victis ademptas nec cis Hiberum Hispaniam peti, sed solo patrio terraque, in qua geniti forent, pelli Romanos “quantum ingemiscant” inquit 5 “patres nostri circa moenia Carthaginis bellare soliti, si videant nos, progeniem suam, duos consules consularesque exercitus, in media Italia paventis intra castra, Poenum, quod inter Alpis Appenninumque agri sit, suæ dicionis fecisse?” 6 hæc adsidens ægro collegæ, hæc in prætorio prope contionabundus agere. stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum vertendæ gloriæ, dum æger collega erat. 7 itaque nequiquam dissentiente Cornelio parari ad propinquum certamen milites iubet. Hannibal cum, quid optimum foret hosti, cerneret, vix ullam spem habebat temere atque inprovide quicquam consules acturos; 8 cum alterius ingenium, fama prius, deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret esse ferociusque factum prospero cum prædatoribus suis certamine crederet, adesse gerendæ rei fortunam baud haud diffidebat. 9 cuius ne quod prætermitteret tempus, sollicitus intentusque erat, dum tiro hostium miles esset, dum meliorem ex ducibus inutilem vulnus faceret, 10 dum Gallorum animi vigerent, quorum ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam, quanto longius ab domo traherentur. 11 cum ob hæc taliaque speraret propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet, speculatoresque Galli, ad ea exploranda, quæ vellet, tutiores, quia in utrisque castris militabant, paratos pugnæ esse Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Poenus coepit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
