Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc culti neglectique numinis tanta momenta in rebus humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum e naufragiis prioris culpæ cladisque emergentes paremus nefas? 2 urbem auspicato inauguratoque conditam habemus; nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus; sacrificiis sollemnibus non dies magis stati quam loca sunt, in quibus fiant. 3 hos omnes deos publicos privatosque, Quirites, deserturi estis? quam par vestrum factum ei est, quod in obsidione nuper in egregio adulescente C. Fabio non minore hostium admiratione quam vestra conspectum est, cum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiæ gentis in colle Quirinali obiit? 4 an gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace deseri placet et pontifices flaminesque neglegentiores publicarum religionum esse, quam privatus in sollemni gentis fuerit? 5 forsitan aliquis dicat aut Veis ea nos facturos aut huc inde missuros sacerdotes nostros, qui faciant; quorum neutrum fieri salvis cærimoniis potest. 6 et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iovis epulo num alibi quam in Capitolio pulvinar suscipi potest? 7 quid de æternis Vestæ ignibus signoque, quod imperii pignus custodia eius templi tenetur, loquar? quid de ancilibus vestris, Mars Gradive tuque, Quirine pater? hæc omnia in profano deseri placet sacra æqualia urbi, quædam vetustiora origine urbis? et videte, quid inter nos ac maiores intersit. 8 illi sacra quædam in monte Albano Laviniique nobis facienda tradiderunt. an ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Veios transferemus? Recordamini, 9 agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu neglegentia casuve prætermissum est. modo quæ res post prodigium lbani Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio adfectæ Veienti bello rei publicæ remedio fuit? 10 at etiam, tamquam veterum religionum memores, et peregrinos deos transtulimus Romam et instituimus novos. Iuno regina transvecta a Veis nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die! 11 Aio Locutio templum propter cælestem vocem exauditam in Nova via iussimus fieri; 12 Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus collegiumque ad id novum auctore senatu condidimus; quid horum opus fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus? De de sacris loquimur et de templis; 13 quid tandem de sacerdotibus? nonne in mentem venit, quantum piaculi comittatur? Vestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil umquam præterquam urbs capta movit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est; 14 hos Veientis pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales tuæ te deserent, Vesta, et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicæ piaculi contrahet? Quid? quid ? 15 alia, quæ auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui oblivioni aut cui neglegentiæ damus? comitia curiata, 16 quæ rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules tribunosque militaris creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt? Veiosne hæc transferemus? 17 an comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hanc ab dis hominibusque urbem conveniet?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
