Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 52

1 sextus et vicesimus annus agebatur, ex quo petenti Philippo data pax erat; 2 per id omne tempus quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius magna pars matura militiæ esset, et levibus bellis Thracum accolarum, quæ exercerent magis quam fatigarent, sub adsidua tamen militia fuerat. 3 et diu meditatum Philippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia ut instructa parataque essent, effecerat. 4 mota parumper acies, non iusto decursu tamen, ne stetisse tantum in armis viderentur; armatosque, sicut erant, ad contionem vocavit. 5 ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, quorum maior Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem Alexandrum vocabant, naturalis erat. 6 cohortatus est milites ad bellum; iniurias populi Romani in patrem seque commemoravit: 7 illum omnibus indignitatibus conpulsum ad rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum; ad se simul legatos, simul milites ad occupandas Græciæ urbes missos. 8 fallaci dein conloquio per speciem reconciliandæ pacis extractam hiemem, ut tempus ad conparandum haberent; consulem nunc venire cum duabus legionibus Romanis, quæ singulæ sena milia peditum, trecenos equites habeant, et pari ferme numero sociorum peditum equitumque. 9 eo ut accedant regum auxilia, Eumenis et Masinissæ, non plus triginta septem milia peditum, duo equitum futura. 10 auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero, quantum genere militum præstarent tironibus raptim ad id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiæ, tot subacti atque durati bellis. 11 auxilia Romanis Lydos et Phrygas et Numidas esse, sibi Thracas Gallosque, ferocissimas gentium. arma illos habere ea, quæ sibi quisque paraverit pauper miles, Macedonas prompta ex regio apparatu, per tot annos patris sui cura et inpensa facta. 12 commeatum illis cum procul, tum omnibus sub casibus maritimis fore; se et pecuniam et frumentum, præter reditus metallorum, in decem annos seposuisse. 13 omnia, quæ deorum indulgentia, quæ regia cura præparanda fuerint, plena cumulataque habere Macedonas; 14 animos habendos esse, quos habuerint maiores eorum, qui Europa omni domita transgressi in Asiam incognitum famæ aperuerint armis orbem terrarum nec ante vincere desierint, quam Rubro mari inclusis, quod vincerent, defuerit. 15 at hercule nunc non de ultimis Indiæ oris, sed de ipsius Macedoniæ possessione certamen fortunam indixisse. cum patre suo gerentis bellum Romanos speciosum Græciæ liberandæ prætulisse titulum: 16 nunc propalam Macedoniam in servitutem petere, ne rex vicinus imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat. hæc enim tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, si absistere bello et facere imperata velint.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑