Titus Livius, Ab urbe condita
1 per M. Duillium, qui tribunus plebis fuerat, certior facta plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem ex Aventino transit adfirmante Duillio non prius, 2 quam deseri urbem videant, curam in animos patrum descensuram; admoniturum Sacrum montem constantiæ plebis, sciturosque sine restituta potestate tribunicia redigi in concordiam resne queant. via Nomentana, 3 cui turn tum Ficulensi nomen fuit, profecti castra in monte Sacro locavere modestiam patrum snorum suorum nihil violando imitati. secuta exercitum plebs nullo, qui per ætatem ire posset, retractante. 4 prosecuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe, in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset, miserabiliter rogitantes. cum vasta Romæ omnia insueta solitudo fecisset, 5 in foro præter paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac Valerius vociferabantur: “quid exspectabitis, patres conscripti? 6 si decemviri finem pertinaciæ non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? quod autem istud imperium est, decemviri, quod amplexi tenetis? 7 tectis ac parietibus iura dicturi estis? non pudet lictorum vestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum aliorum? quid, si hostes ad urbem veniant, facturi estis? quid, si plebs mox, ubi parum secessione moveamur, armata veniat? 8 occasune urbis vultis finire imperium? atqui aut plebs non est habenda, aut habendi sunt tribuni plebis. nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi plebeis. 9 novam inexpertamque ear eam potestatem eripuere patribus nostris; nedum hac dulcedine semel capti ferant desiderium, cum præsertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant?” 10 cum hæc ex omni parte iactarentur, victi consensu decemviri futuros se, quando ita videatur, in potestate patrum adfirmant. 11 id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
