Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 51

1 “ Adeo adeo mihi acerbæ sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exilii solacium aliud habuerim, quoad Ardeæ vixi, quam quod procul ab his certaminibus eram, et ob eadem hæc non, si milies senatus consulto populique iussu revocaretis, rediturus umquam fuerim. 2 nec nunc me, ut redirem, mea voluntas mutata, sed vestra fortuna perpulit; quippe, ut in sua sede maneret patria, id agebatur, non ut ego utique in patria essem. et nunc quiescerem ac tacerem libenter, nisi hæc quoque pro patria dimicatio esset, cui deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe, Camlllo Camillo etiam nefas est. 3 quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium manibus eripuimus, si reciperatam ipsi deserimus? et cum victoribus Gallis, capta tota urbe Capitolium tamen atque arcem diique et homines Romani tenuerint et ibi habitaverint, victoribus Romanis, recuperata urbe arx quoque et Capitolium deseretur, et plus vastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet, quam adversa fecit? 4 equidem, si nobis cum urbe simul positæ traditæque per manus religiones nullæ essent, tamen tam evidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis, ut omnem neglegentiam divini cultus exemptam hominibus putem. 5 intuemini enim horum deinceps annorum vel secundas res vel adversas; invenietis omnia prospera evenisse sequentibus deos, adversa spernentibus. 6 iam omnium primum Veiens bellum — per quot annos quanto labore gestum — non ante cepit finem, quam monitu deorum aqua ex lacu Albano emissa est. 7 quid hæc tandem urbis nostræ clades nova? num ante exorta est, quam spreta vox cælo emissa de adventu Gallorum, quam gentium ius ab legatis nostris violatum, quam a nobis, cum vindicari deberet, eadem neglegentia deorum prætermissum? 8 igitur victi captique ac redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus, ut terrarum orbi documento essemus. 9 adversæ deinde res admonuerunt religionum, confugimus in Capitolium ad deos, ad sedem Iovis optimi maximi; sacra in ruina rerum nostrarum alia terra celavimus, alia avecta in finitimas urbes amovimus ab hostium oculis; deorum cultum deserti ab dis hominibusque tamen non intermisimus. 10 reddidere igitur patriam et victoriam et antiquum belli decus amissum et in hostes, qui cæci avaritia in pondere auri foedus ac fidem fefellerunt, verterunt terrorem fugamque et cædem.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑