Titus Livius, Ab urbe condita
1 Pellæ, in vetere regia Macedonum, hoc consilium erat. “geramus ergo” inquit, “dis bene iuvantibus, quando ita videtur, bellum;” litterisque circa præfectos dimissis, Citium — Macedoniæ oppidum est — 2 copias omnis contrahit. ipse centum hostiis sacrificio regaliter Minervæ, quam vocant Alcidemon, facto cum purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est. eo iam omnes Macedonum et externorum auxiliorum convenerant copiæ. 3 castra ante urbem ponit omnisque armatos in campo instruxit; summa omnium quadraginta tria milia armata fuere; quorum pars ferme dimidia phalangitæ erant; 4 Hippias Beroeæus præerat. delecta deinde et viribus et robore ætatis ex omni cætratorum numero duo milia erant: agema hanc ipsi legionem vocabant; præfectos habebat Leonnatum et Thrasippum Eulyestas. 5 ceterorum cætratorum, trium ferme milium hominum, dux erat Antiphilus Edessæus. Pæones et ex Paroria et Parastrymonia — sunt autem ea loca subiecta Thraciæ — et Agrianes, admixtis etiam Threcibus incolis, trium milium ferme et ipsi expleverant numerum. 6 armaverat contraxeratque eos Didas Pæon, qui adulescentem Demetrium occiderat. 7 et armatorum duo milia Gallorum erant; præfectus Asclepiodotus ab Heraclea ex Sintis; tria milia Threcum liberorum suum ducem habebant. Cretensium par ferme numerus suos duces sequebatur. Susum Phalasarnæum et Syllum Gnosium. 8 et Leonides Lacedæmonius quingentis ex Græcia, mixto generi hominum, præerat. regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti concilio Achæorum litteris ad Persea deprensis. 9 Ætolorum et Boeotorum, qui non explebant plus quam quingentorum omnes numerum, Lyco Achæus præfectus erat. ex his mixtis tot populorum, tot gentium auxiliis duodecim milia armatorum ferme efficiebantur. 10 equitum ex tota Macedonia contraxerat tria milia. venerat eodem Cotys, Seuthis filius, rex gentis Odrysarum, cum mille delectis equitibus, pari ferme peditum numero. 11 ita summa totius exercitus triginta novem milia peditum erant, quattuor equitum. satis constabat, secundum eum exercitum, quem magnus Alexander in Asiam traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tantas fuisse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
