Titus Livius, Ab urbe condita
1 ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus venit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal et bellum adversus Eumenem motum faciebat. 2 ibi seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiæ erat hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriæ suæ primum, deinde fractis eius opibus Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset; 3 seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur præsenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum Hannibalis custodiendam missi sunt. 4 semper talem exitum vitæ suæ Hannibal prospexerat animo et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus: Prusiæ vero levitatem etiam expertus erat; Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat. 5 ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod præparatum fugæ haberet, septem exitus domo fecerat, et ex iis quosdam occultos, ne custodia sæpirentur. 6 sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod vestigari volunt, efficit. totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. 7 Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimli occultissimi exitus erat, 8 fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsæptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante præparatum ad tales habebat casus, poposcit. 9 “liberemus” inquit “diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent. 10 nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret. mores quidem populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit. 11 horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret prædixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiæ per scelus occidendi hospitis, miserunt.” 12 exsecratus deinde in caput regnumque Prusiæ, et hospitales deos violatæ ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. hic vitæ exitus fuit Hannibalis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
