Titus Livius, Ab urbe condita
1 templum est Apollinis Delium, imminens mari; quinque milia passuum ab Tanagra abest; minus quattuor milium inde in proxima Euboeæ est maria mari traiectus. 2 ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quæ asyla Græci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, 3 cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset, 4 repente Menippus palates palatos passim adgressus † eos cecidit, ad (quinquaginta quinquaginta vivos cepit; perpauci effugerunt, in quibus Micythio parva oneraria nave exceptus. 5 ea res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferendi Antiocho belli adiecisse aliquantum videbatur. 6 Antiochus admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim ex suis partim Ætolos Chalcidem misisset, qui eadem illa, quæ nuper, cum minis gravioribus agerent, nequiquam contra Micythione et Xenoclide tendentibus facile tenuit, ut portæ sibi aperirentur. 7 qui Romanæ partis erant sub adventum regis urbe excesserunt. Achæorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodial custodiæ causa loci communiebant. 8 Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus. priores Achæi et Eumenis milites pacti, ut sine fraude liceret abire, præsidio excesserunt; 9 pertinacius Romani Euripum tuebantur. hi quoque tamen, cum terra marique obsiderentur et iam machinas tormentaque adportari viderent, non tulere obsidionem. 10 cum id, quod caput erat Euboeæ, teneret rex, ne ceteræ quidem insulæ eius urbes imperium abnuerunt; magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunæ urbes in suam dicionem venissent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
