Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 51

1 ipse Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum sed etiam ab Oreo atque Eretria præsidiis, conventum ibi Euboicarum habuit civitatium admonitosque, 2 in quo statu rerum accepisset eos et in quo relinqueret, dimisit. 3 Demetriadem inde proficiscitur; 4 deductoque præsidio prosequentibus cunctis, sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandæ modo civitates erant, sed ex omni colluvione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendæ. 5 nec enim temporum modo vitiis ac violentia et licentia regia turbati erant, sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia nec conventum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque ætatem traducentis. 6 a censu maxime et senatum et iudices legit potentioremque ear eam partem civitatium fecit, cui salva et tranquilla omnia esse magis expediebat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑