Titus Livius, Ab urbe condita
1 dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite multitude multitudo fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse. 2 placere decem creari, qui summæ rei præessent, militarique honore tribunos militum appellari. 3 cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, “melioribus meis vestrisque rebus reservate” inquit “ista de me iudicia; 4 nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est præesse vobis, qui proximi invidiæ sint. 5 si quis usus mei est, nihilo minor ex privato capietur.” 6 ita decem numero tribunos militares creant. neque in Sabinis quievit exercitus. 7 ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris facta est non minore motu animorum Sicci cædis memoria renovata, quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem petita accenderat. 8 Icilius, ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum militarium prærogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, 9 peritus rerum popularium inminensque ei potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis creandum curat. 10 porta Collina urbem intravere sub signis mediaque urbe agmine in Aventinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt, ut ex suo numero duos crearent, qui summæ rerum præessent. M. Oppium, Sex. Manilium creant. 11 patres solliciti de summa rerum, cum senatus cottidie esset, iurgiis sæpius terunt tempus quam consiliis. Sicci cædes decemviris 12 et Appiana libido et dedecora militiæ obiciebantur. placebat Valerium Horatiumque ire in Aventinum. illi negabant se aliter ituros, quam si decemviri deponerent insignia magistratus eius, quo anno iam ante abissent. 13 decemviri querentes se in ordinem cogi non ante quam perlatis legibus, quarum causa creati essent, deposituros imperium se aiebant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
