Titus Livius, Ab urbe condita
1 ipsos deinde adpropinquare legatos adlatum est. tunc enim vero omnis ætas currere obvii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. 2 ad Mulvium usque pontem continens agmen pervenit. 3 legati — ii erant L. Veturius Philo P. Licinius Varus Q. Cæcilius Metellus — circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum, quæ acta essent, percunctarentur. 4 et ut quisque audierat exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, salvos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum. 5 cum ægre in curiam perventum esset, multo ægrius summota turba, ne patribus misceretur, litteræ in senatu recitatæ sunt. inde traducti in contioneni contionem legati. 6 L. Veturius litteris recitatis ipse planius omnia, quæ acta erant, exposuit cum ingenti adsensu, postremo etiam clamore universæ contionis, cum vi gaudium animis caperent. 7 discursum inde ab aliis circa templa deum, ut grates agerent, ab aliis domos, coniugibus liberisque tam lætum nuntium impertirent senatus, 8 quod M. Livius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent, supplicationem in triduum decrevit. eam supplicationem C. Hostilius prætor pro contione edixit, celebrataque a viris feminisque est; 9 omniaque templa per totum triduum æqualem turbam habuere, cum matronæ amplissima veste cum liberis, perinde ac si debellatum foret, omni solutæ metu deis immortalibus grates agerent. 10 statum quoque civitatis ea victoria movit, ut iam inde haud secus quam in pace res inter se contrahere vendendo, emendo, mutuum dando argentum creditumque solvendo auderent. 11 C. Claudius consul cum in castra redisset caput Hasdrubalis, quod servatum cum cura attulerat, proici ante hostium stationes captivosque Afros vinctos, ut erant, ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere, quæ acta essent, iussit. 12 Hannibal, tanto simul publico familiarique ictus luctu, agnoscere se fortunam Carthaginis fertur dixisse; 13 castrisque inde motis, ut omnia auxilia, quæ diffusa latius tueri non poterat, in extremum Italiæ angulum Bruttios eontraheret, et Metapontinos, civitatem universam, excitos sedibus suis, et Lucanorum qui suæ dicionis erant in Bruttium agrum traduxit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
