Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 51

1 Scipio retentum secum Lælium, dum captivos obsidesque et prædam ex consilio eius disponeret, satis omnibus compositis, 2 data quinqueremi e captivis atque Magone et quindecim fere senatoribus, qui simul cum eo capti erant, in navem inpositis nuntium victoriæ Romam mittit. 3 ipse paucos dies, quibus morari Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit. 4 primo die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt; secundo die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudibus inter se in modum iustæ pugnæ concurrerunt præpilatisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies data; 5 quinto iterum in armis decursum est. hunc ordinem laboris quietisque, quoad Carthagine morati sunt, servarunt. 6 remigium classicique milites tranquillo in altum evecti agilitatem navium simulacris navalis pugnæ experiebantur. 7 hæc extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bellum acuebant; urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum in publica officina inclusis. 8 dux cuncta pari cura obibat: nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus decurrebat, nunc operibus aspiciendis tempus dabat, quæque in officinis quæque in armamentario ac navalibus fabrorum multitude multitudo pluruma plurima in singulos dies certamine ingenti faciebat. 9 his ita incohatis refectisque, quæ quassata erant muri, dispositisque præsidiis ad custodiam urbis Tarraconem est profectus, 10 a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum. et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris provinciæ convenerunt. 11 Carthaginiensium duces primo ex industria famam captæ Carthaginis conpresserunt; deinde, ut clarior res erat, quam ut tegi ac dissimulari posset, elevabant verbis: 12 necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniæ interceptam, cuius rei tam parvæ præmio elatum insolentem iuvenem inmodico gaudio speciem magnæ victoriæ imposuisse; at ubi adpropinquare tres duces, 13 tres victores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam. 14 hæc in vulgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari, quantum sibi ad omnia virium Carthagine amissa decessisset.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑