Titus Livius, Ab urbe condita
1 Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque, ut tanto perfunctus bello diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, 2 Maharbal præfectus equitum, minime cessandum ratus “ Immo immo ut, quid hac pugna sit actum, scias, die quinto” inquit “victor in Capitolio epulaberis. sequere; cum equite ut prius venisse quam venturum sciant, præcedam.” Hannibali nimis læta res est visa maiorque, 3 quam ut ear eam statim capere animo posset. itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse. 4 tum Maharbal: “non onmia omnia nimirum eidem di dedere: vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.” mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio. 5 Postero die ubi primum inluxit, ire ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt. 6 iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga. adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant vulnera, ab hoste oppressi sunt; 7 quosdam et iacentis vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt, nudantis cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire; 8 inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas obruertisque obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat. 9 præcipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano uivus naso auribusque laceratis, cum ille manibus ad capiendum telum inutilibus in rabiemi rabiem ira versa laniando dentibus hostem expirasset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
