Titus Livius, Ab urbe condita
2 omnium primum, ut erat diligentissimus religionum cultor, quæ ad deos immortales pertinebant rettulit et senatus consultum facit: fana omnia, quoad ea hostis possedisset, restituerentur terminarentur expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumviros quæreretur; 3 cum Cæritibus hospitium publice fieret quod sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent, beneficioque eius populi non intermissus honos deorum immortalium esset; 4 ludi Capitolini fierent, quod Iuppiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset; collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis qui in Capitolio atque arce habitarent. 5 expiandæ etiam vocis nocturnæ quæ nuntia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset mentio inlata, iussumque templum in Nova via Aio Locutio fieri. 6 aurum quod Gallis ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem in Iovis cellam conlatum, cum quo referri oporteret confusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iovis sella poni iussum. 7 iam ante in eo religio civitatis apparuerat quod cum in publico deesset aurum, ex quo summa pactæ mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant ut sacro auro abstineretur. matronis gratiæ actæ honosque additus ut earum sicut virorum post mortem sollemnis laudatio esset. 8 his peractis, quæ ad deos pertinebant quæque per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis plebem adsiduis contionibus, ut relictis ruinis in urbem paratam Veios transmigrarent, in contionem universo senatu prosequente escendit atque ita verba fecit:
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
