Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 50

1 paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi præciderant spem pacis, consilium habuit. ibi aliquamdiu diversis sententiis certatum est. 2 erant, quibus vel stipendium pendendum, si iniungeretur, vel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum videretur, nec committendum, ut in aleam tanti casus se regnumque daret: 3 si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque adferre posse, quibus non amissa modo reciperare, sed timendus ultro is esse, quos nunc timeret, posset, ceterum multo maior pars ferocioris sententiæ erat. 4 quidquid cessisset, cum eo simul regno protinus cedendum esse adfirmabant: 5 neque enim Romanos pecunia aut agro egere, sed hoc scire, cum omnia humana, tum maxima quæque et regna et imperia sub casibus multis esse; 6 Carthaginiensium opes fregisse sese et cervicibus eorum præpotentem finitimum regem inposuisse; Antiochum progeniemque eius ultra iuga Tauri emotum; 7 unum esse Macedoniæ regnum, et regione propincum et quod, quia sicubi populo Romano sua fortuna labet, antiquos animos regibus suis videatur posse facere. 8 dum integræ res sint, statuere apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis, ubi privatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, 9 an armatus vindex fortunæ dignitatisque suæ, aut, ut viro forti dignum sit, patiatur, quodcumque casus belli tulerit, aut victor liberet orbem terrarum ab imperio Romano. 10 non esse admirabilius Romanos Græcia pelli quam Hannibalem Italia pulsum esse. neque hercule videre, qui conveniat fratri, adfectanti per iniuriam regnum, summa vi restitisse, alienigenis bene parto eo cedere. 11 postremo ita de bello et pace quæri, ut inter omnes conveniat, nec turpius quicquam esse quam sine certamine cessisse regno, nec præclarius quicquam quam pro dignitate ac maiestate omnem fortunam expertum esse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑