Titus Livius, Ab urbe condita
1 Ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis. 2 earn eam deditionem oppidorum baud haud cum fide factam quidam auctores sunt: e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse; 3 nec aliud magnopere, cur vicisse crederes, fecisse Romanos, nisi quod postero die lacessierint proelio manentes intra vallum: 4 spolia per totum diem legisse; tertio die proelio maiore iterum pugnatum, et tur tum demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse. 5 viginti duo milia hostium eo die esse cæsa, plus trecentos captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria septuaginta duo. inde debellatum, veramque pacem, non fluxa, ut ante, fide Celtiberos fecisse. 6 eadem æstate et L. Postumium in Hispania ulteriore bis cum vaccæis Vaccæis egregie pugnasse scribunt: 7 ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra expugnasse. propius vero est serius in provinciam pervenisse, quam ut ea æstate potuerit res gerere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
