Titus Livius, Ab urbe condita
1 de provinciis deinde consules rettulerunt; sortiri eos Ætoliam et Asiam placuit; 2 qui Asiam sortitus esset, 3 exercitus ei, quem L. Scipio haberet, est decretus et in eum supplementum quattuor milia peditum Romanorum, ducenti equites, et sociorum ac Latini nominis octo milia peditum, quadringenti equites; 4 his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. alteri consuli exercitus, qui erat in Ætolia, est decretus, et ut in supplementum scriberet permissum civium sociorumque eundem numerum, quem collega. 5 naves quoque idem consul, quæ priore anno paratæ erant, ornare iussus ac ducere secum; nec cum Ætolis solum bellun bellum gerere, sed etiam in Cephallaniam insulam tyaicere. traicere. 6 mandatum eidem, ut, si per commodum rei publicæ facere posset, ut ad comitia Romam veniret; 7 nam, præterquam quod magistratus annui subrogandi essent, censores quoque placere creari. si qua res eum teneret, senatum certiorem faceret se ad comitiorum tempus occurrere non posse. 8 Ætolia M. Fulvio, Asia Cn. Manlio sorte evenit. prætores deinde sortiti sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictor, flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo classem, L. Plautius Hypsæus Hispaniam citeriorem, 9 L. Bæbius Dives Hispaniam ulterioremn. ulteriorem. Siciliæ legio una et classis, quæ in ea provincia erat, decreta, et ut duas decumas frumenti novus prætor imperaret Siculis; earum alteram in Asiam, alteram in Ætoliam mitteret. 10 idem ab Sardis exigi atque ad eosdem exercitus id frumentum, ad quos Siculum, deportari iussum. 11 L. Bæbio supplementum in Hispaniam datum mille Romani pedites, equites quinquaginta, et sex milia peditum Latini nominis, ducenti equites; 12 Plautio Hypsæo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt pedites, duo milia socium Latini nominis et ducenti equites; cum his supplementis ut singulas legiones duæ Hispaniæ haberent. 13 prioris anni magistratibus, C. Lælio cum suo exercitu prorogatum in annum imperium est; prorogatum et P. Iunio proprætori in Etruria cum eo exercitu, qui in provincia esset, et M. Tuccio proprætori in Bruttiis et Apulia.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
