Titus Livius, Ab urbe condita
1 nec absurde adversus utrosque respondisse visus est, et facile erat orationem apud faventis æquis auribus accipi. 2 nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit, quin omnes eosdem genti Achæorum hostes et amicos, quos populus Romanus censuisset, iudicarent, bellumque et Antiocho et Ætolis nuntiari iuberent. 3 auxilia etiam, quo censuit Quinctius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piræum extemplo miserunt. 4 erat enim baud haud procul seditione Athenis res trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largitionum venalem pretio multitudinem, done donec ab iis, qui Romanæ partis erant, Quinctius est accitus, et accusante Leonte quodam Apollodorus auctor defectionis damnatus atque in exilium est eiectus. 5 et ab Achæis quidem cum tristi responso legatio ad regem rediit; Boeoti nihil certi responderunt: cum Antiochus in Boeotiam venisset, tum, quid sibi faciundum esset, se deliberaturos esse. 6 Antiochus cum ad Chalcidis præsidium et Achæos et Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus, ut et prævenirent sui et venientis, si possent, exciperent, 7 Menippum cum tribus ferme milibus militum et omni classe Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum militum et ex ea copia, quæ Lamiæ repente colligi potuit, non ita multos Ætolos ducit. 8 Achæi quinge.nti quingenti et ab Eumene rege modicum auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi nondum obsessis itineribus tuto transgressi Euripum Chalcidem pervenerunt; 9 Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum iam Menippus castra ante Salganea ad Hermæum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, 10 haberet, venerunt. Micythio erat cum iis, legatus ab Chalcide ad Quinctium ad id ipsum præsidium petendum missus. 11 qui, postquam ab hostibus obsessas fauces vidit, omisso ad Aulidem itinere Delium convertit, ut inde in Euboeam transmissurus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
