Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 50

1 has velut parentis voces cum audirent, manare omnibus gaudio lacrimæ, adeo ut ipsum quoque confunderent dicentem. 2 paulisper fremitus approbantium dicta fuit monentiumque aliorum alios, ut eas voces velut oraculo missas in pectora animosque demitterent. 3 silentio deinde facto petiit ab iis, ut civis Romanos, si qui apud eos in servitute essent, conquisitos intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam; 4 ne ipsis quidem honestum esse in liberata terra liberatores eius servire. omnes acclamarunt gratias se inter ,cetera cetera etiam ob hoc agere, quod admoniti essent, ut tam pio, tam necessario officio fungerentur. 5 ingena ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal cum ab suis non redimerentur, venum dederat. 6 multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit centum talentis ear eam rem Achæis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent. mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit. 7 adice nunc pro portione, quot verisimile sit Græciam totam habuisse. 8 nondum conventus dimissus erat, cum respiciunt præsidium ab Acrocorintho descendens protinus duci ad portam atque abire. 9 quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem, 10 qua venerat, via Elatiam rediit. inde cum omnibus copiis Ap. Claudium legatum dimittit. per Thessaliam atque Epirum ducere Oricum iubet atque se ibi opperiri; 11 inde namque in animo esse exercitum in Italiam traicere. et L. Quinctio fratri, legato et præfecto classis, scribit, ut onerarias ex omni Græciæ ora eodem contraheret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑