Titus Livius, Ab urbe condita
1 annona quoque eo anno pervilis fuit; frumenti vim magnam ex Africa advectam ædiles curules M. Claudius Marcellus et Sex. Ælius Pætus binis æris in modios populo diviserunt. 2 et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa ænea quilque quinque ex multaticio argento in ærario posuerunt. 3 plebeii ludi ab ædilibus L. Terentio Massiliota et Cn. Bæbio Tamphilo, qui prætor designatus erat, ter toti instaurati. 4 et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis causa M. Valeri Lævini a Publio et Marco filiis eius facti, et munus aladiatorium gladiatorium datum ab iis; 5 paria quinque et viginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta decemvir sacrorum mortuus; in eius locum M’. Acilius Glabrio suffectus. 6 comitiis ædiles curules creati sunt forte ambo, qui static statim occipere magistratum non possent. nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret provinciam; 7 C. Valerius Flaccus, quem præsentem creaverant, quia flamen Dialis erat, iurare in leges non poterat; magistratum autem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere. 8 petente Flacco, ut legibus solveretur, senatus decrevit, ut, si ædilis, qui pro se iuraret, arbitratu consulum daret, consules, si iis videretur, cum tribunis plebis agerent, uti ad plebem ferrent. 9 datus, qui inraret iuraret pro fratre, L. Valerius Flaccus, prætor designatus. tribuni ad plebem tulerunt, plebesque scivit, 10 ut perinde esset, ac si ipse ædilis iurasset. et de altero ædile scitum plebi est factum; rogantibus tribunis, quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire iuberent, ut C. Cornelius ædilis curulis ad magistratum gerendum veniret, 11 et L. Manlius Acidinus decederet de provincia multos post annos, plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania iussit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
