Titus Livius, Ab urbe condita
1 itaque missi iuniores patrum in castra, quæ tum in monte Vecilio erant, nuntiant decemviris, ut omni ope ab seditione milites contineant. 2 ibi Verginius maiorem, quam reliquerat in urbe, motum excivit. 3 nam præterquam quod agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit. et togæ multifariam in castris visæ maioris aliquanto, quam erat, speciem urbanæ multitudinis fecerant. 4 quærentibus, quid rei esset, flens diu vocem non misit; tandem, ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium fuit, ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit. 5 supinas deinde tendens manus commilitones appellans orabat, ne, quod scelus Ap. Claudi esset, sibi attribuerent neu se ut parricidam liberum aversarentur. 6 sibi vitam filiæ sua cariorem fuisse, si liberæ ac pudicæ vivere licitum fuisset; cum velut servam ad stuprum rapi videret, morte amitti melius ratum quam contumelia liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum. 7 nec se superstitem filiæ futurum fuisse, nisi spem ulciscendæ mortis eius in auxilio commilitonum habuisset. illis quoque enim filias, sorores coniugesque esse, nec cum filia sua libidinem Ap. Claudi extinctam esse, sed quo inpunitior sit, eo effrenatiorem fore. 8 aliena calamitate documentum datum illis cavendæ similis iniuriæ. quod ad se adtineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica victura fuerit, miseram, sed honestam morter mortem occubuisse; 9 non esse iam Appi libidini locum in domo sua; ab alia violentia eius eodem se animo suum corpus vindicaturum, quo vindicaverit filiæ; ceteri sibi ac liberis suis consulerent. 10 hæc Verginio vociferanti succlamabat multitudo nec illius dolori nec suæ libertati se defuturos. et inmixti turbæ militum togati eadem illa querendo docendoque, quanto visa quam audita indigniora oportuerit videri, simul profligatam iam rem nuntiando Romæ esse, 11 insecutique, qui Appium prope interemptum in exilium abisse dicerent, perpulerunt, ut ad arma conclamaretur vellerentque signa et Romam proficiscerentur. 12 decemviri, simul iis, quæ videbant, iisque quæ acta Romæ audierant, perturbati, alius in aliam partem castrorum ad sedandos motus discurrunt. et leniter agentibus responsum non redditur; imperium si quis inhiberet, et viros et armatos se esse respondetur. 13 eunt agmine ad urbem et Aventinum insidunt, ut quisque occurrerat, plebem ad repetendam libertatem creandosque tribunos plebis adhortantes. alia vox nulla violenta audita est. senatum Sp. Oppius habet. 14 nihil placet aspere agi: 15 quippe ab ipsis datum locum seditioni esse. mittuntur tres legati consulares Sp. Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, qui quærerent senatus verbis, cuius iussu castra deseruissent, aut quid sibi vellent, qui armati Aventinum obsedissent belloque averso ab hostibus patriam suam cepissent. 16 non defuit, quod responderetur; deerat, qui daret responsum nullodum certo duce nec satis audentibus singulis invidiæ se offerre. id modo a a multitudine conclamatum est, ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: iis se daturos responsum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
