Titus Livius, Ab urbe condita
1 Nero ea nocte quæ secuta est pugnam profectus in Apuliam citatiore quam inde venerat agmine die sexto ad stativa sua atque ad hostem pervenit. 2 iter eius frequentia minore, quia nemo præcesserat nuntius, lætitia vero tanta vix ut compotes mentium præ gaudio essent celebratum est. 3 nam Romæ neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta expectatione eventus civitas fuerat, nec quo victoriæ famam accepit. 4 numquam per omnis dies, ex quo Claudium consulem profectum fama attulit, ab orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro. 5 matronæ , quia nihil in ipsis opis erat, in preces obtestationesque versæ, per omnia delubra vagæ suppliciis votisque fatigare deos. 6 tam sollicitæ ac suspensæ civitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites in castra quæ in faucibus Umbriæ opposita erant venisse ex proelio nuntiantes cæsos hostes. 7 et primo magis auribus quam animis id acceptum erat, ut maius lætiusque quam quod mente capere aut satis credere possent; et ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum dicebatur. 8 litteræ deinde ab L. Manlio Acidino missæ ex castris adferuntur de Narniensium equitum adventu. 9 hæ litteræ per forum ad tribunal prætoris latæ senatum curia exciverunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiæ concursum est ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percunctantibus vociferantibusque ut in rostris prius quam in senatu litteræ recitarentur. 10 tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique lætitia inter inpotentes eius animos potuit. 11 in senatu primum, deinde in contione litteræ recitatæ sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat quam legatos consulumve litteras audissent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
