Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc est pugna Cannensis, Aliensi Alliensi cladi nobilitate par, 2 ceterum uti eis, quæ post pugnam accidere, levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque. 3 fuga namque ad Aliam sicut urbem prodidit, ita exercitum servavit; ad Cannas fugientem consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit. 4 binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium, qui in maioribus erant, mittunt, dum proelio, deinde ex lætitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret, ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse. 5 eam sententiam alii totam aspernari: cur enim illos, qui se arcessant, ipsos non venire, cum æque coniungi possent? quia videlicet plena hostium onmia omnia in medio essent, et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere. 6 aliis non tam sententia displicere quam animus deesse. tum p. Sempronius Tuditanus tribunus militum “capi ergo mavultis” inquit “ab avarissimo et crudelissimo hoste, æstimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus, Romanus civis sis an Latinus socius, ut ex tua contumelia et miseria alteri honos quæratur? 7 non tu si quidem L. Æmili consulis, qui se bene mori quam turpiter vivere maluit, et tot fortissimorum virorum, qui circa eum cumulati iacent, cives estis. 8 sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsæpiunt iter, per hos, qui inordinati atque inconpositi obstrepunt portis, erumpamus. 9 ferro atque audacia via fit quamvis per confertos hostis. cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias. itaque ite mecum, qui et vosmet ipsos et rem publicam salvam vultis.” 10 hæc ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios vadit hostis: et cum in latus dextrum, 11 quod patebat, Numidæ iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti evaserunt, atque inde protinus aio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt. 12 hæc apud victos magis impetu animorum, quem ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cuiusquam agebantur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
